- SORBIODUNUM
- SORBIODUNUMurbs Angliae Episcopalis alias Belgarum, in regione Wiltoniae, inter Wintoniam ad ortum, et Exoniam ad occasum, vulgo Salisbury. Duplex autem fuit Sarisberia (ut loquitur Bochartus) quarum vetustior collem occupabat aridissimum et prorsus inaquosum. Id testantur disertis verbis Britannici scriptores Guil. Malmesburiensis: Castellum erat, etc. aquae penuriâ laberans, adeo ut mirabili commerciô aqua ibi vendatur. Et poeta anonymus eiusdem aevi apud Camdenum:Est ibi defectus lymphae, se copia cretae.Et Petrus Blesensis in Epp. Erat locus ille ventis expositus, sterilis, aridus, desertus. Proinde vetustior illa Sarisberia in Itinerario Antonini, Sorbiodunum dicitur priscô nomine, hodie Old Sarisbury, quod ex Britanica lingua Camdenus siccum collem interpretatur. Nempe dunum est collis, et sorb, vel sorba tam Syris quam Britannis est siccitas. Radix serab, est siccum esse. Unde siccus, et sarba, seroba, sorba, vel sorbo, siccitas. hebraeis etiam nota, vox. ubi enim habet Esaias, c. 35. v. 7. Erit locus aridus in stagnum, et locus siticulosus in fontes aquarum; pro loco arido in Hebraeo textu est serab. Bochart. in Chanaan, l. 1. c. 42. Nic. Lloydius. Nunc pagus prope Avonium amnem, mill. pass. a Sarisberia urbe primaria Viltoniae, quae crevit ex eius ruinis, et Sorbiodunum Novum dici potest; distatque 70. mill. pass. a Londino et Exonia, 20. a Venta Belg. in Ortum, 40. a Bristolio in Furum, uti 32. a Bathonia, 40. a Dorcestria in Caeciam. Baudrandus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.